HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXIV: De incarceratione apostolorum

#Act. V

Exsurgens autem princeps sacerdotum, et Sadducaei repleti sunt zelo, et injecerunt manus in apostolos, et posuerunt eos in publicam custodiam, id est in carcerem. Nota quod supra dictum sit pluraliter principes sacerdotum, hic dicitur singulariter, quia forte unus eorum mortuus erat, scilicet Annas. Vide quoque, quia Sadducaei dicti sunt, quasi Seducaei, a sedech, quod interpretatur justitia, unde Melchisedech quasi rex justitiae. Usurpabant enim nomen justitiae, cum essent injusti. Vel dicti sunt Sadducaei, a Sadoch sacerdote, ad quem transtulit Salomon sacerdotium ab Abiathar, quia gloriabatur se esse de genere ejus. Isti consentiebant principibus sacerdotum in persecutione apostolorum, quia praedicabant resurrectionem, quam ipsi negabant.